Porro Benadab rex Syriae obsidebat Samariam habens secum triginta duos reges, et misit ad Achab in Samariam, dicens: Si vis ut recedam a te, cras hac eadem hora mittam servos meos, et omne quod placuerit eis tollent de domo tua; et de domibus servorum tuorum, etiam uxores et liberos. Et iniit Achab consilium cum senioribus. Qui dixerunt: Non acquiescas illi: Et respondit Achab nuntiis Benadad: Dicite domino meo: Omnia quae jussisti in nuntio, facere possum, hanc autem rem facere, non possum, scilicet de uxoribus, et liberis. Et indignatus Benadab remisit ad eum, dicens: Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi mei, qui sequitur me. Samaria habebat interius terram pene muris aequalem, et est sensus. Tanta mecum est multitudo, ut, si singuli lapidem unum, vel stipitem, vel cespitem comportaverint tantum, exstruent aggerem, qui aequabitur muris Samariae, et terrae intus positae, et ita ex quo pugnabunt vobiscum. Et respondit rex Israel: Dicite ei: Non glorietur accinctus aeque, ut discinctus. Et est sensus: Adhuc es accinctus armis, et res est in pendulo. Noli ergo gloriari quasi jam victor sis, et discinctus armis depositis. Quasi dicat: non potest gloriari sic praeliator, sicut victor; vel secundum aliam litteram: Non glorietur aeque accinctus, atque discinctus. Quasi dicat: Ante victoriam non potest gloriari accinctus multitudine, nec discinctus, id est carens multitudine, quia saepe pauci vincunt multos. Porro Benadab cum regibus suis bibebat in umbraculis, et ait servis suis: Circumdate civitatem. Cumque expugnarent eam timuit Achab nimis. Et ecce unus propheta confortavit eum, Michaeas, ut quidam tradunt, et ait: Haec dicit Dominus: Ego tradam omnem hanc multitudinem in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus. Et ait Achab: Per quem? Qui respondit: Per pedissequos principum provinciarum. Et ait Achab: Quis erit dux eorum? Qui respondit: Tu. Et invenit Achab filios principum ducentos triginta duos et egressus est cum eis. Cumque nuntiatum esset Benadab, quod egressi essent de Samaria, misit in occursum eorum viros, dicens: Sive ad pacem, sive ad praelium venerint, apprehendite eos vivos. Filii vero principum percusserunt eos, unusquisque virum, qui contra se veniebat. Et fugit exercitus Syriorum, et egressus Israel percussit equos, et currus, et Syriam plaga magna. Tunc accessit propheta ad Achab, dicens: Confortavit te Dominus; vide quid facies ei. Sequenti anno ascendet rex Syriae contra te. Quasi dicat: Necesse est tibi ut habeas Dominum propitium. Tunc dixerunt servi Benadab ad eum: Dii montium sunt dii eorum, et pugnavimus cum eis in montibus, et ideo vicerunt nos. Pugnemus ergo in campestribus, ubi dii eorum nihil possunt, et obtinebimus eos. Tu autem fac verbum hoc: Amove ab exercitu reges, quia inertes sunt, et pone principes pro eis, et instaura numerum pugnatorum, quos ante habuisti.